monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 6
Et terra habet sudorem atque humorem et succum. Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor eius utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. Succus autem eius vindemiam et germinantes arbores producit. Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt.